ASSARION seu ASSARIUM

ASSARION seu ASSARIUM
ASSARION, seu ASSARIUM
Romanis olim dictum est instrumentum quadratum, ex duobus laterculis aeneis compactum, quod ferrei claustri instar habebat: Κλείδιον Graecis. Ut enim antiqui non dissimiles nostris claves habuêre, ita et similia prorsus claustra e ferro duplici compacta et quadrata, cum ferreis intus veruculis vel peslulis, qui modo adducerentur, modo reducerentur, ut in Laconicis claustris. Formam istiusmodi κλειδίου, seu Assarii, his verbis exponit Hero, Τὸ δὲ εἰρημένον ἀςςάριον καταοκευαξεται οὕτως. δύο πλίνςθια καταοκευαζεται χάλκεα τετράγωνα ἔχοντα ἑκάςτην πλευρὰν ὡς δακτύλου ἐνὸς το μῆκος, τὸ πάχος ὡπερεὶ ςτάθμης. Ταῦτα δὴ ἐφαρμοςθέντα ἐπ᾿ ἀλλήλλοιςτ, κατὰ τὸ πλάτος σμηρίζεται, τουτέςτι λειοῦται, ὥςτε εἰς τὸ μεταξὺ αὐτῷν μήτε ἀέρα, μήτε ὑγρὸν παρεμπίπ τειν. Nominis vero ratio in abdito est. Salmas. ad Solin. p. 934.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”